CASTELLA

CASTELLA
I.
CASTELLA
Illustrissimae Familiae nomen, quae ex Ducibus Franconiae sive Franciae Orientalis, in Germania, deduci amat: primusque in ea Marquardus, hinc Rodulphi Comitis Rotenburgensis, illinc Hetani ultimi Franconiae Ducis ex filia Irmina nepos, Comitis de Castel nomen assumpsisse, atque A. C. 828. fatis concessisse legitur. Inde non mterruptâ serie illi Comites ac Domini stirpem suam dignis coniugiis propagârunt: ramis quidem aliquoties divisis, sed divisione numquam in plures gradus protensâ. Nunc in duabus lineis consistit tota genus, Remligensi et Rudenhausia, quas Wolfgangus et Godofridus, Georgii, sub finem superioris saeculi defuncti, filii, coeperunt. Et quidem priores quod attinet, Georgiô et Sophiâ Limburgiâ natus Wolfgangus, exstinctus A. C. 1631. ex Iuliana Hohenlocia, suscepit Wolfgangum Georgium; ex Sophia Iuliana Hohenloica, patrem Georgii Ludovici (nati A. C. 1638. denati 1639.) Iulianae Dorotheae (natae 1640. uxoris Henr. Friderici Comitis Hohenloici) Wolfgangi Theodori (nati 1641) Friderici Magni (nati 1646.) Eberhardi Friderici (nati A. C. 1653.) aliorumque. Vide praefatum Spenerum Tom. 2. p. 109. Godofridus vero praedictus, pater fuit, ex Anna Limpurgia, Georgii Friderici, exstincti A. C. 1653. quô, et Annâ Luisâ Limpurgiâ, geniti, Philippus Godofredus (A. C. 1641. cui uxor obtigit Anna Sibylla Florentina Comes Silvarum et Rheni) Ludovicus (A. C. 1642.) Hehr. Albertus (A. C. 1643.) Eberhardus (A. C. 1650.) Ioh. Fridericus (natus A. C. 1651. eôdemque denatus) praeter aliquot filias, omnes Comites de Castel in Rudenhausen. Vide Eundem Theatr. Nobil. Europ. Tomô 3.
II.
CASTELLA
regnum Hispaniae amplissimum, divisum in Veterem Castellam, quae versus Septentrionem, cuius caput Burgi Archiepiscopal. et Novam, versus Meridiem, seu regnum Toletanum, cuius primar. alias Toletum, nunc Madritum. Habet Castella a Seprentrione Asturias et Biscaiam; ab Ortu regna Navarrae, Aragoniae, Valentiae, Murciae; a Meridie Andaluziam; ab Occasu Estremaduram et regnum Legionis. Primo COmites habuit, quibus Alhaca Saracenorum Rex non pauca ademit, A. C. 961. usque ad Garciam, cui Nunna soror successit, uxor Sanctii Navarrae Regis, a quo Regnum esse iussa est: quod Ferdinandus II. Rex Legion. suo iunxit, A. C. 1217. Cum Arragoniae regno unita Castella est, A. C. 1474. sub Ferdinando et isabella. Hodie sub Regibus Hispanicis ex Familia Austriaca. Merula Cosmogr. Ortelius, Atlas M. Boterus Relat. Hist. Mariana, etc. In huius collimitio Ordonius, trucidatis LXX. Milib. Saracenorum, Almanzorem in fugam coniecit, A. C. 916. Mariana, Vasaeus, etc.
Urbes Castellae veteris:
Albula, Avila. Calaguris, Calahora. Calciata, la Calzada, seu S. Domingo de la Calzada. Burgi, Burgos. Oxoma, Osma et Borgo d'Osma. Segovia. Vallisoletum, Valladolid. Novae. Calatrava. Civitas Regia, Ciudad Real. Complutum, Alcala de Henares. Conca, Cuenca. Madritum. Seguntia, Siguenza. Toletum, Toledo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Castella — or Kasutera ( ja. カステラ) is a popular Japanese sponge cake made of sugar, flour, eggs, and starch syrup, very common at festivals and as a street food.Now a specialty of Nagasaki, the cake was brought by way of Portuguese merchants in the 16th… …   Wikipedia

  • Castella — steht für Castella (Lot et Garonne), eine Gemeinde im Département Lot et Garonne Castella (Architektur), mittelalterliche Bezeichnung für kleinere befestigte Orte, Burganlagen und Königshöfe Castella (Nahrungsmittel), ein japanisches Biskuit… …   Deutsch Wikipedia

  • Castella — Saltar a navegación, búsqueda Castella puede referirse a Castella, comuna francesa situada en Lot y Garona. Castella, bizcocho japonés. Otros términos similares: Castillo. Castilla, región histórica española. Incastellamento denominación… …   Wikipedia Español

  • Castella — Pour les articles homonymes, voir Castella (homonymie). 44° 18′ 52″ N 0° 41′ 06″ E …   Wikipédia en Français

  • Castella — This is a surname of Roman origins but found equally in Spain, Portugal, France and England. Recorded in some thirty different spellings ranging from Castellan, Castellano, and Castellain, to Castelan, Castelanho and Castella, it is occupational… …   Surnames reference

  • Castella Vetula — Saltar a navegación, búsqueda Valle de Sotoscueva, uno de los muchos valles que formaban la Castilla Vieja. Castella Vetula en castellano Castilla Vieja también llamada por la historiografía Castilla del Ebro, es el término que se emplea para… …   Wikipedia Español

  • Castella, California — Castella is a small, unincorporated town of 240 in the upper Sacramento Canyon of Shasta County, California. It is located 46 miles north of Redding on Interstate 5, and is home to Castle Crags State Park. It has a Chevron gas station/store and a …   Wikipedia

  • Castella (Lot y Garona) — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Castella. Castella País …   Wikipedia Español

  • Castella (disambiguation) — Castella may refer to:*Castella, a Japanese sponge cake *Castella, California, a small town in California, USA *Castella, Lot et Garonne, a commune in the Lot et Garonne department, France …   Wikipedia

  • Castella (Homonymie) — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Castella est une commune française, située dans le département de Lot et Garonne. Sébastien Castella est un matador français. Ce document provient de «… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”